# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 167

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/167

Obductionis post dies sedecim factae summa parum tantum de iis deflectere videbatur, quae inventa in prioribus sunt. Rugas in retina nonnullas observavimus, lentis vero in utroque oculo ne vestigium quidem. Ne vero dubium minimum quidem superesset, haec quoque oculorum sex reliquiae spiritui vini immersae sunt. Sed obnubilatum nil omnino est, quod imitari lentem crystallinam potuisset. Post haec descripta experimenta mirum non est, quod viris doctiss. Cocteau et Leroy - d Etiolle in experimentis tribus (exp. I., II., VI.), idem occurrerit, quod in experimentis II. et VI. nobis quoque, haud tamen inopinantibus,

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
