# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 168

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/168

Ad omnium vero physiologorum sententiam sine capsulae posteriore 2) saltem lamina lens crystallina ne existere quidem integra potest, sed resorptione consumitur, ut credendum sane sit, lentis nutritioni capsulae posteriorem laminam praeesse. Viri doctissimi Dieterich de vulneribus systematis lentis crystallinae experimenta, omnium de hac re accuratissima, quanta in lente reproductionis vis sit, evidenter demonstrant, cum non modo capsulae aut lentis ipsius incisiones haud ita raro sanarentur, sed etiam lentis excisa particula sine visus damno perferretur 2). De regeneratione autem totius lentis nil est expertus. Lens crystallina in partes discissa in omnibus resorpta experimentis est. Cum vero res ipsa sit gravior, quam ut missam faciamus, quaeritur, qualia esse deberent experimenta, quae lucem rei afferre queant. Primum quidem censeo, capsulae esse ita parcendum, ut ejus vulnera facile cicatricem ducant, atque ideo per incisionem capsulae anterioris partis dissecandam esse lentem, quae resorptioni esset committenda. Tum vero temporis spatium longe majus, quam in experimentis hucusque de hac re institutis datum est, requireretur. Difficilia sane et cauta exercitataque manu instituenda haec essent; ex iis autem forsan, si unquam, palma esset recuperanda. 1) Richter, Chirurg. Biblioth. B. V., St. 4., p. 422. D l. I. byGoogl

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
