# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 169

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, CONIUNCTIVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/169

CONIUNCTIVAE INFLAMMATIO IMPETIGINOSA, OBSERVATA AB ISIDORO JACOBSONO BRUNSVICENSI I). namnesis. Frider. Korn, rhedarius, 40 annos natus, ante 13 annos, cum munera militiae subiisset, oculorum malo aliquo correptus fuit, levioris tamen momenti, quod oculi paululum tantum rubuerant, et nullis fere doloribus vexatus fuerat. Cum tamen nihil accuratius de illo malo proferre potuisset, non ausim dicere, qualis naturae fueTribus annis praeterlapsis scabie affectus fuit, qua rit. – tamen, nullis molestiis in ejus corpore inde relictis, post Ex eo tempore nonnullas septimanas jam liberatus est. – autem semper bene valebat, cum mense Aprili anni praeterlapsi subito vehementibus sudoribus, die nocteque per totum corpus effusis, vexatus fuit, quibus tamen, adhibitis re1) Legitur in auctoris Dissert. inaug. : De conjunctiva oculi humani, disquisitio anat. - physiologica, cui adnexa est historia Cum his sumediis, post quatuor dies liberatus est. – doribus sudores in pedibus, quibus antea laboraverat, plane cessarunt, et magnam debilitatem totius corporis accusavit. – Non multo post, cum refrigerio vehementi sese exposuisset, gravissimis capitis doloribus affectus est, quos tam intolerabilis excepit otalgia, ut noctes diesque plures Octo autem diebus inde praeterinsomnes perageret.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
