Latin
CONIUNCTIVAE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 172
Unproofread scanNot analysed yet
semper studuerit, malis illis cutaneis externis affectiones morbosas ab internis organis quasi derivare. –Quod elucet e perpetuis pedum sudoribus, impetigine, qua antea laboravit, et eruptione herpetica, quae ante tres menses evoluta adhuc prostabat. –Praeter hoc autem alteram viam natura quasi derivationis iniit; eam scilicet per epistaxin, saepius iteratam. –Cur autem conjunctiva scleroticae simili morbo cutaneo affecta fuerit, non difficile est intellectu, cum tantus inter eam cutimque sit consensus. –Eodem modo acuta exanthemata, variolas, morbillos, scariatinam, conjunctivam prae ceteris membranis saepissime afficere videmus, quam ob causam etiam iis nomina conjunctivitis variolosa, morbillosa, scarlatinosa imposita sunt. Varicositates vasorum in oculis, fontem affectionis praecipue in abdomine, et forsitan in systemate venae portarum quaerendum esse, indicarunt. Prognosis. In universum tum temporis prognosin faustam esse credidi, cum partim externae bulbi partes tantum laborarent, ceterae autem incolumes essent; partim satis bene ageret aegrotus, nec malum ipsum tam diu perseverasset, quin remediis rite adhibitis sanaretur. Cura. Ratione habita connexus affectionis oculorum, partim cum efflorescentia cutanea, partim cum stagnationibus vasorum in abdomine, et in cutim et in abdomen agendum esse mihi visum est. –Ad hunc finem externe infricationibus unguenti tartari stibiati ad nucham et pediluviis alkalinis, interne autem decocto Zittmanni miti fortique usus sum. Hisce remediis abhibitis, mensibus nonnullis praeterlapsis, fere nullum amplius vestigium illius impetiginis, nec in cuti nec in conjunctiva bulbi, conspicuum erat. –Ceterum tam bene sese habuit, ut consuetis negotiis suis sine molestia fungi posset. dibzy G Goo