Latin
ENARRANE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 174
Unproofread scanNot analysed yet
PARS PRIMA. Ennarratio trium congenitae hemeralopiae casuum, qui unam eandemque familiam obtinent. Trium illorum hemeralopiae morbo affectorum, de quibus futura est hujus partis disputatio, quosque plures per annos observavi, parentes adhuc superstites cum quovis oculorum malo se fuisse expertes, uti et ipsos avos jamjam defunctos, tum omnino hemeralopiae morbo nunquam laborasse mihi affirmaverunt. Ex ipso vero illorum conjugio intra fere annos viginti duos novem liberi procreati sunt, quorum primus, paucis vix mensibus elapsis, morte oppressus obiit. Superstitum vero liberorum, id quod maxime memorabile videtur, ea est sors, ut semper alterna vice unus exstiterit, qui hoc oculorum morbo afflictus sit, siquidem eum, qui ultimus partu editus est, excipias, qui, ut pro illa serie exspectari poterat, non hemeralopicus nascebatur, sed talipes evasit. De singularibus, qui aliquid momenti ad procreandum hunc morbum habere potuerint intra graviditatis spatium, potentiis nocentibus nihil omnino constat. Initium morbi quod attinet in primo, qui vexatus est hemeralopiae morbo, filio nihil animadvertisse affirmant parentes, priusquam eundi periculum fecisset, in reliquis vero, hoc nimirum experientia attentiores facti, paulo maturius HENR. CHRIST. ED. RICHTER hunc morbum se vidisse declarant. Dum enim interdiu liberi sine ulla mora et haesitatione in conclavi circumcirca ambiere, crepusculo imminente, in quacunque re obvia offensi lapsi sunt et, quantum potuerunt, lucida querebant loca.