Latin
ENARRANE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 177
Unproofread scanNot analysed yet
Sanandi remedia quod attinet, inde ab anno aegroti sexto usque ad octavum fere usus est medicaminibus anthelminthicis, quamquam, non adessent symptomata vermium manifesta, quibus accessit etiam ammonium oculis admotum. Sed haec omnia sine ullo eventu, vel prospero, vel iniquo, fuerunt. Neque pubertas in hoc statu aliquid mutavit, si excipias, quod hoc ipso tempore stellas conspexisse ille contenderit; omnisque morbus omnino, annorum numero increscente, non invaluit. Alter eorum hemeralopiae morbo affectorum juvenis annos viginti et quinque natus, natura melancholica, saepius laborat eo, quod sanguis congeratur et accumuletur pectore et capite; interdum etiam vertiginem et animi deliquium passus est. Jam vero, quamquam singulari quodam ab hemeralopia diverso oculorum morbo nunquam fuit oppressus, videndi tamen facultas vel interdiu non ita se habet, qualis solet esse in statu omni ex parte integro, quandoquidem remotiores res satis bene conspiciat, non aeque vero parvas sex pollicum intervallo objectas. Quae cum ita sint, concavorum tantum perspicillorum ope literas percipere potest, sed ne hoc quidem per longius temporis spatium, quippe qui paulo post doloribus iisque urentibus affectos habeat oculos, Quare fit, ut, cum per magnam diei partem, quantum potest, occupatus sit in consignandis percipiendisve literis, illo, quo dixi, perspicillo, eodemque inde ab anno decimo quinto non mutato, utatur necesse sit. Uti vero a prima jamjam aetate hujus juvenis facultas videndi hebetior fuit quam ejus, cujus priori loco mentionem fecimus, ita invaluit, aetate provecta, haec ipsa visus infirmitas. Simulac imminet crepusculum, grandiores res ita tantum conspicere potest, ut ne veram quidem harum naturam satis bene comprehendat, cum tamquam nebulis obrutae videantur res, quae crescentibus tenebris magis magisque adaugeantur. Similis est ratio, quando luna satis clara fulget, cum, etiamsi res oculis propius admotas conspiciat, visus viribus destitutus definire nequeat, qualis sit illarum vera natura. Locis valde tenebricosis et die et noctu nihil omnino cernit, eadem fere raRADII script. ophthalm. min. III. tione, in qua, si quando in locum quendam obscurum inducatur, adeo quidem, ut ne nebula quidem, quae obsit visui, adesse videatur, quemadmodum fieri solet noctu imminente.