# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 178

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, ENARRANE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/178

Haec vero infirmitas, ingressa nocte, tanta est, ut semper utatur necesse sit duce, quoniam vel in ejusmodi viis labatur, quas satis bene cognitas habet. Stellarum omnino nullam adhuc conspexit, lucernam triginta circiter passus remotam noctu non vidit; conclavi autem omni ex parte collustrato propiores res satis bene percipit oculis, at post tergum suum quoties lux ponatur, omnia, quae ante eum collocata sunt, tamquam nebula circumdata esse videntur. Adhibito oculari, quo intra re pedes Parisinos locus conspicitur, in quem radii colliguntur (quod nos dicimus Brennweite), vel luce accensa oculorum visus tam egregius, etsi per breve tantum temporis spatium, evadit, ut rem quamcunque literis vel scriptis vel impressis consignatam legere queat. Neque tamen idem perspicillum, cujus ope die vidit, noctu, et vice versa idem, quo noctu utitur, interdiu in usu habere potest. Pupula oculi interdiu magis, quam solet esse, coarctata est, noctu vero atque die in locis obscuris admodum expanditur. In hoc statu satis deplorando cum complures maxime inclytos medicos ipse consuluisset, nullo fere eventu prospero gavisus est, quippe cum hi ipsi, de sanatione desperantes, hoc tantum ei praeciperent, ut pedes a frigore muniat potibusque spirituosis abstineat. Ceterum etiam ad eum sanandum anno aetatis suae fere sexto, supra laudata anthelminthica adhibita sunt, quamquam sine ullo eventu; annos decem et quinque natus in oculorum regione unguentum mercuriale inungere jussus est, et paulo post ammonio oculi vaporabantur; anno fure aetatis suae vigesimo secundo per quatuor fere hebdomades frustra hepate usus est vitulino, hac quidem ratione, ut coctum hepar ederet, ejusque, quem fundebat, halitu oculos foveret. Deinde annum incunti vigesimum secundum medicus quidam praecepit, ut infuso florum centaureae cyani, quod tamquam arcanum putatur in China a plebe remedium, uteretur, quod, quamquam per aliquod tempus adhibebatur, ad irritum prorsus cecidit. Uno anno praeterlapso iterum frustra tentatum est aliud medicamen, hirudines scilicet oculis adjecti, atque pulveres resolventes pilulaeque, quarum basis gummi asa foetida fuisse dicitur. Denique, quamquam sine ullo successu, per aliquod tempus expertus est hic juvenis chinini et salis volatilis cornu cervi vim.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
