Latin
ENARRANE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 179
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio loco agimus de virgine ejusdem familiae circiter viginti annos nata, miti atque suavi ingenio, minus, quam ii, de quibus jamjam diximus, laborante hoc ipso hemeralopiae morbo. Hinc etiam fit, ut cum luce satis bene conspiciat, quicquid oculis objiciatur, adeo quidem, ut sine ulla oculorum armatura, opera conficiat tum picta acu, tum conserta, ne minimo quidem oculorum dolore vexata; splendore lunae propius adjacentes res ita conspiciat, ut vel ipsam earundem formam fere percipere et, candelis iisque satis lucidis accensis, literas legere queat. Tenebris vero circumfusis omnino caret visu, uti etiam uterque is aeger, de quo antea diximus, interdiu in loco quovis obscuro. Stellas tamen quam plurimas videre contendit. Ceterum hoc sufficiat monuisse, ut in universum optima gaudeat corporis valetudine, neque laborasse dicatur ullo alio oculorum malo, excepta iritide idiopathica, qua oppressa videtur fuisse anno aetatis suae fere decimo quarto, licet et hic morbus nullam omnino exseruerit vim in illam hemeralopiae conditionem solito modo obtinentem. Neque animadverti potest alia oculorum conditio a vulgari conformatione recedens. Pupula luce ea est, qualis solet esse in oculis sanis, vespere autem et in locis obscuris magis expanditur, quam alioquin fit. Medicamentis omnino nullis usa est haec virgo neque ad ipsorum oculorum quae pertinerent sanationem, neque ad totum corpus quae spectarent. Oculorum autem vis inde a prima aetate talis fuit, qualis et nunc est. Tres vero illi aegroti haec habent inter se tamquam communia: flavos capillos et iridem coeruleam. Magnitudo oculorum ita comparata est, quemadmodum plerumque solet esse, et re probe explorata, quamquam obscurationis signum aliquod non conspicitur in ipsis oculis, tamen obtutus quidam oculorum isque languidus aliquid singularis in se habere videtur, qui, cum tamquam proprius illis sit, descriptionis etiam aliqua ex parte expers est. Colores distinguendi facultatem si respicis, ita se habet, uti in integro statu deprehenditur. Quivis horum aegrotorum idiosyncrasiis, quas vocant, praeditus est, quae vim suam catenus exserunt, quatenus cibos quosdam aversantur.