# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 180

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, PARS ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/180

PARS ALTERA, Qua de hemeralopia in universum agitur. SECTIO PRIMA. De hemeralopiae diagnosi. De diversa apud auctores hemeralopiae et nyctalopiae significatione. Voces hemeralopia et nyctalopia, quamquam in universum statum quendam designant, quo nunc adest, nunc remittit visus ad diei partem; tamen in ejusmodi libris, qui ophthalmologiam tractant, diverso usurpantur sensu. Qua in diversitate id maxime egerunt hujus rei auctores, ut diversum quandam statuerent vocis derivationem. Alii nimirum, uti Vogel, Bampfield 1), vocem hemeralopiam deducunt ab ἡμέρα et ὤν interposito a privativo, alii, in quibus est Dujardin 2) ab ἡμέρα, ἄλως et ὤψ, hac nimirum significatione subjecta, qua exprimat vox statum, Vide Medico-Chirurgical Transactions. T. V. Lond. 1814. p. 32. A pratical Essay on hemeralopia or nightblindness commonly called nyctalopia by Mr. R. W. Bampfield. 2) Journal de medecine. par Dujardin. Tom. XIX. p. 348. quo die visus aliqua ex parte absit, noctu vero adsit h. e dysopiam diurnam.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
