# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 181

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, PARS ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/181

Jam vero, ut conditionem contrariam describant, voce utuntur nyctalopia, qua significare volunt, ut visu careat noctu aegrotus. Sunt etiam, iique contrarii aliquid contendentes, qui ortam putent esse vocem, de qua nunc est sermo, ex ἡμέρα et ὤν, ita quidem, ut interjectum appareat A cuphonisticum, qua voce ea designetur conditio, qua interdiu visus integer sit, noctu vero vel tenebris imminentibus omnino coecus sit hoc morbo qui laboret, vel visu hebes. Quare hunc statum visus diurni nomine, illum autem nocturni vel nyctalopiae insigniunt. Et hanc quidem de hac re sententiam complures comprobant, qui de ophthalmologia aliquid literis consignaverint recentioris aevi auctores. Jam vero quamqum, qui in prima illa sententia adjuvanda et confirmanda versantur, probabilioribus gaudere videantur argumentis, quippe qui accuratius visus defectum describunt, verumtamen illis, qui alterum locum obtinent, Hippocrates 1) praeivit, eam nyctalopiae voce conditionem designans, qua quis noctu gaudeat meliore visu quam interdiu: οῦ δε, ait, τῆς νυκτὸς ὁρῶντες, οὓς δὴ νυκτάλωπας καλέομεν; cui tamquam adversarius exstitit Galenus 2) eos intelligens nyctalopas, qui parum die, vespere autem noctuque nihil adspiciant. Et hac quidem diversitate inter inclytos medicinae auctores factum videtur esse, ut hujus nominis adeo varius evaderet usus, in quo id certe apparet, has voces omnino eum non satis accurate exprimere statum, quem voluerint describere, cum in his ipsis, neglecta ipsa hujus morbi natura, summum tantum comprehenderint symptoma. Accedit etiam, quod hoc ipsum symptoma, quo quis die vel noctu visu careat, in aliis quoque oculorum morbis reperiatur, e. g. in mydriasi et myosi, quae haud dubie ab illis saepius commemoratis differunt. Neque defectus ille visus penes complures eorum, qui hemeralopia laborant, non tantum noctu obtinet, sed fit etiam quovis diei tempore, ut in locis aliqua ex parte luce privaPraedict. II., 26. p. 140. 2) Lib. de ocul. part. IV. cap. XI. tis aut imminuatur, aut prorsus tollatur visus. Quare ut accuratius hanc ipsam conditionem describant, complures hujus rei auctores voces addunt synonymicas, v. c. visus nocturnus, visus noctu abolitus, dysopia tenebrarum, coecitas nocturna, gutta serena nocturna, amblyopia crepuscularis, caligo tenebrarum.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
