# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 182

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, PARS ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/182

Jam ut rem expeditius eloquar, equidem, id quod et illi supra descripti casus satis demonstrant, cum iis recentioris aevi medicis facio, qui hemeralopiam coecitatem nocturnam esse statuunt. De vera hemeralopiae notione. Hemeralopiae nomine, quatenus coecitas nocturna exprimitur, id plerumque solet dici visus vitium, quo die is, qui laborat hoc morbo, satis bene conspicit, quicquid in conspectum veniat, vespere autem noctuque parumper nihilve videat. Cui morbo, cum omnia ejusmodi mala adnumerent nonnulli, quae illum modo laudatum visus statum efficiunt, quippe qui veram morbi naturam negligant, factum est, ut et omnes ejusmodi deformationes huc traxerint, quae impediunt, quominus major quaedam radiorum copia, qua opus est luce imminuta, in oculos perveniat. Hac enim ratione habita assignabat e. g. Boerhaave 1) his deformationibus nimis arctam, ut ipsius verbis utar, et immobilem pupillam oculo ceteroquin bono, quibus haec adjecit interpretandi, opinor, causa: constat diametrum pupillas triplo minorem esse diurno tempore quam nocturno. Si nunc pupilla non dilatatur et immobilis est vesperis habemus minus luminis, quam si pupilla dilataretur. Apparet igitur, symptoma illud, quod in variis oculorum vitiis reperitur, coecitatem intelligo nocturnam, accepisse pro hemeralopia ipsa Cui rei, quin pro vera habeamus, id quidem obstat, ut hemeralopia cum morbus per se constans existat, tum beue discerni queat ab istis vitiis, de quibus modo dixi. Quae 1) Hermanni Boerhaavii praelectiones publicae de morbis oculorum. Goetting. 1746. cum ita sint, bene consultum videtur accuratius constituere, quid sit hemeralopia.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
