Latin
PARS ALTERA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 183
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim iste utriusque oculi visus defectus, quo quis, absente omni omnino oculorum structurae vitio seu quovis repagulo opaco, incidente crepusculo noctuque, uti in universum locis tenebricosis, parum nihilve cernere queat. Constituta enim hac notione id denique efficimus, ut quaecunque ejusmodi oculorum vitia excludamus, quae coecitatem illam nocturnam tamquam symptoma tantum in se habeant et in ejusmodi oculorum vitiis posita appareant, quae, quominus necessaria lucis intrare possit copia, impediant. De variis, quae occurrunt, hemeralopiae generibus. Quam hemeralopiam proprie sic dictam ut in duo genera distinguamus opus est, cum, qui jactantur hoc morbo, die quidem sub quavis lucis conditione h. e. in locis tam luce collustratis quam privatis visu satis recte possint uti, noctu tamen visu adeo quidem destituti sint, ut ne candelae quidem accensae vim aliquam in eos exerceant. Hujus generis exempla paucissima tantum adsunt, quae quidem dissertationis infra citatae 1) auctor explicat. His accedunt ii, qui, etsi die quidem bene uti queant oculorum vi, noctu tamen et interdiu, quando lux detrahatur alicui loco, omni visu careant, nisi lux accensa afferatur, quo fit, ut plerumque satis bene videant. Longe complures ad hoc genus adnumerandae sunt hujus morbi observationes; huc enim pertinent pene omnes, quos in scriptis invenimus explicatos et isti tres casus, quos uberius supra descripsimus. Jam vero hoc ipsum utrumque hemeralopiae genus non satis accurate secretum esse luculenter ea, quae observaverint de hoc morbo nonnulli, demonstrant. Neque negligendum insuper est, quod hemeralopia modo idiopathica modo symptomatica sese ostendat, quarum altera in eo posita est, ut symptomata tantum deprehendantur in oculis ipsis, praecipue in eorum functionibus; al1) C. A. de Bergen, Dissert. de nyctalopia. Francofurt. 1754. tera eo continetur, ut, cum iisdem, quae obtinebant hemeralopiam idiopathicam, conjuncta sint et ejusmodi symptomata, quae manifeste comprobant omnem totius organismi corruptionem. De hemeralopiae decursu atque symptomatibus. Decursus hemeralopiae idiopathicae et symptomata ita se habent 1).