Latin
PARS ALTERA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 185
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum etiam die debilis est talium aegrotorum visus vis, cum solis lucem ferre non queat, sive recta via oculum tangant radii, sive indirecta, h. e. ita ut ab aliis rebus repercutiantur. Denique si ad summum progressa est hemeralopia gradum, accidit etiam, ut aliorum pupula eo potissimum tempore, quo per longum aliquod tempus indurabat morbus, quam maxime dilatetur, aliorum magis coarctetur; quo aut myopia aut coecitas omnibus numeris absoluta sequi solet. Hac vero morbi conditione idiopathica quando quis versatur, morbo totum corpus spectante non teneri affirmat Bampfield (l. c.) ,nisi ejusmodi praesto sit morbi gradus, quo magna irritabilitate urgeatur aeger atque anxietate. Sin vero hemeralopia cum aliis totius organismi morbis complicata reperiatur, praeter illa, de quibus modo diximus in explicanda hemeralopia idiopathica, alia insuper eaque ex illis morbis profecta adsunt symptomata. Sunt vero hujusmodi generis morbi: scorbutus, vitia digestionis, helminthiasis et vexatus sanguinis cursus, de quibus infra videbimus in exponenda aetiologia. Jam vero, ut singulorum horum morborum recenseam indicia, obtinente hemeralopia scorbutica haec animadvertuntur: gingiva sanguine madens, ecchymoses, secreta salsa, ulcera pallida, ex quibus excrescentiae fungosae producuntur; in hemeralopia cum digestionis vitiis copulata functiones ventriculi, hepatis aliorumque abdominis viscerum perturbatae, ex quibus manant anorexia, gustus amarus, cardialgia, vomendi inclinatio, cephalalgia, flavis cutis color, lingua mucosa, frequens animi perturbatio aliaque id genus; in hemeralopia vero cum statu verminoso complicata varia sese ostendunt symptomata, quae helminthiasin indicant. Pupula in hac nimirum conditione, uti in priori, plerumque dilatata est, atque iris admodum lente movetur.