# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 186

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, PARS ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/186

Hemeralopia denique si quando cum vexato sanguinis cursu conjuncta appareat, vehementes exhibet sanguinis congestiones maximam partem caput petentes, quae obtusum et pulsantem dolorem vertiginemque efficiunt. Animadvertuntur etiam tali conditione plerumque indicia menstruationis vitiosae, haemorrhoidum et aliarum earumque repressarum secretionum, quae vel naturae conveniunt, vel consuetudini, in quarum numero ponendus maxime est pedum sudor repressus. Jam vero quominus hemeralopia cum iis oculorum vitiis confundatur, quae myoseos et suffusionis incipientis nomine insignita sunt, impediunt ipsa utriusque morbi symptomata objectiva. Ita enim, suffusionem quod attinet, perspicue conspicimus obscurationem pone pupulam; et myosis eo bene discerni potest ab hemeralopia, quod pupula coarctata sit, quae in hemeralopia nisi penes quemvis hujusmodi morbi affectum diei tempore, noctu tamen semper est dilatata. Difficilius quidem est discrimen constituere perducta usque ad summum gradum hemeralopia, cum et sub hac conditione arctius contracta saepius agnosci possit pupula; sed quando hoc accidit, rationem inquiramus necesse est, qua ortus sit hic morbus. In sejungenda autem hemeralopia ab eo, quem dicimus mydriasin, morbo maxime ad ipsius aegroti observationes provocandum est, cum in hac die quidem imminuta visus vis, noctu vero validior reperiri soleat.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
