# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 189

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, SECTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/189

Testis est hujus rei Sauvages 1), qui in vicis prope Montem Pessulanum sitis atque in regionibus fluviorum vicinitate nebulosis huncce morbum, amblyopiae crepuscularis nomine insignitum, epidemium quodammodo fuisse, et milites potissimum sub divo dormitantes tentasse, narrat. Eadem morbi ratio, quatenus endemia est, obtinet in India tam orientali quam occidentali, in Brasilia, in insulis Moluccis, in China, maxime in iis ejusdem partibus, in quibus magna oryzae vis ex agris colligitur, in paludosis igitur tractibus, in diversis porro Francogalliae, Poloniae, Russiae aliarumque terrarum regionibus. Huc etiam spectat illud, quod observavit Fournier (l c) in pluribus quam septuaginta militibus ex illa legione, quae nomen traxit a Bruqueville, hemeralopia laborantibus, quae nata erat e vitiis digestionis et congestionibus sanguinis a refrigeratione exortis. cἸτ. Jam vero quamquam negari non potest, omnes quidem hucusque exhibitas noxias eos provocare morbos, ex quibus, si quando adsint, vel hemeralopia ipsa, vel certe ad eam proclivitas quaedam enascatur, tamen ex altera parte non praetermittendum est, quod hi ipsi morbi vel sine ulla oculi conditione vexata, nedum hemeralopia consociati exoriantur. Hinc igitur haud dubie manifestum est, aliae insuper exstent causae necesse esse, quae progignendae hemeralopiae potissimum inserviant. Hae vero aut in singulari quadam oculorum dispositione huic morbo favente, aut in potentiis nocentibus, speciatim in oculos vim exercentibus, positae sunt. Sed cum singularis quaedam, ut supra monuimus, oculorum ad hemeralopiam efficiendam opportunitas neque agnoscatur, neque intelligatur, qua tandem fieri possit ratione, ut multi 1) Nosologie methodique Class. VI. Gen. III. Spec. I. grassante endemia simul laborent una eademque idiosyncrasia, opus est, ut externae quaedam agant causae occasionales, hemeralopiam progignentes.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
