Latin
SECTIO SECUNDA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 192
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero opus est, ut in hac re constituenda, quod ubique fere proh dolor! qui de hoc morbo aliquid observarent, omnino neglexerint, duplicem ejus formam secernamus, quarum altera in ejusmodi aegris locum habet, qui die quidem sub quavis conditione, noctu tamen nullo pacto, ne luna quidem fulgente aut candelis accensis, oculorum luminibus uti possunt, ex quibus apparet, ipsum solummodo hemeralopiae genus, cum nox momentum faciat in efficiendo, dies in tollendo morbo, dignum esse, quod proprie hemeralopiae nomine nuncupetur; altera ejusmodi amplectitur aegros, quorum visus infirmitas a lucis defectu sive die sive noctu dependet. Licet enim nullus, qui in expedienda ophthalmologia versatus est, scriptor etiam ejusmodi hemeralopas, qui vel die durante in locis obscuris visu uti non possint, commemoret, sed vespertino tempore noctuve debili tantum visu laborantes; equidem tamen hoc ipsum satis aperte concludi posse contenderim ex iis, quae supra monui, exemplis. Accedit etiam alterum hujusmodi exemplum 1), quod in promtu est, in nosocomio, quod Jenae floret, observatum. Duae scilicet sorores, quae per aliquod tempus sanationis causa hic commorabantur, adeo laborabant hemeralopia, ut vel die in locis umbrosis nihil conspicerent. Neque omnino negligendum puto in hac re dijudicanda, quod penes plures hoc 1) Debeo nimirum hoc ipsum exemplum Perillustris Starkii benevolentiae, qui cum per aliquod tempus curasset utramque hanc virginem et prosperrimo quidem eventu, hoc ipsum, quod observaverat, mecum communicavit. morbo affectos lucis tantum defectus, neque vespertinum vel nocturnum tempus efficiat, ut oculorum acie uti queant, cum noctu, luce praesente artificiosa, conspiciant res oculis objectas, quamvis non admodum claras.