Latin
SECTIO SECUNDA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 197
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit etiam, quod, si insuper in disquirenda hemeralopiae natura unicum illud semperque perpetuum hemeralopiae symptoma, pupulam intelligo in tenebris nimis dilatatam, respiciamus, et hoc ipsum ex mutato nervorum ciliarium systemate profectum esse manifestum est, quippe quod solum ad iridem emittat nervos. Deinde etiam tamquam novum hujus rei argumentum est illud, quod in illo hemeralopiae genere ab amaurosi periodica constituto typus intermittens insit, cum nocte imminente gignatur, die vero desit. Comparet igitur in hoc genere typus intermittens quotidianus, ita quidem, ut dies integer morbi circuitum complectatur, cum die apyrexia, noctu paroxysmus appareat. Accepta igitur conjectura admodum probabili, typum scilicet intermittentem nonnisi in morbis systematis nervorum vegetativorum existere, non possumus, quin in hoc quoque hemeralopiae genere, cujus typus quam luculentissime apparet intermittens, ratum esse jubeamus, ut nervorum vegetativorum systema, sub hac igitur conditione nervus quintus, vel ut ad ocuipsum respiciamus, nervorum ciliarium systema laboret. lum Apparet igitur comprobata hac ratiocinatione, hemeralopiam inde ortam esse, quod systema nervorum ciliarium laboret. Quare restat tantum, ut disquiramus, qualis sit hujus affectionis natura. In hemeralopia autem crepusculari cum integram deprehendamus videndi facultatem, siquidem sufficiens adsit lucis copia, et defectum tantum visus, relativa ejus inopia, apertum est, lucis defectum morbum provocare. Cum retina sit organon, quod lucis effectum excipiat, cumque hae satis excitata nervorum simul ciliarium systema ita impellatur, ut videndi actionem perficiat, sequitur, quando invalida lux hoc non efficiat, aut retinae receptivitatem esse imminutam aut vires organi huic oppositi h. e. systematis nervorum ciliarium adauctas.