# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 198

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, SECTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/198

dibzy G Goog Jam videamus de altero hemeralopiae genere, amauroseos periodicae nomine insignito, quae, cum nunquam non die durante integra adsit visus acies, quotiescunque vero nox constat, desit, ex ipsa nocte dependeat necesse est. Patet igitur, opinor, cum dies retinam uti sublimiorem eamque sensitivam solarem partem eorum organorum, quae visum ipsum provocant, nox vero nervorum ciliarium systema, uti inferiorem eamque vegetativam partem terrestrem efficaciorem reddat: nocturnum visus defectum positum esse in adaucta atque praevalente nervorum ciliarium systematis efficacia, qua conditione retinae receptivitas diminuitur, eamque ob causam lucem debilem non eo, quo par est, modo excipit. Sed ex iis, quae supra disputavimus, cognitum habemus, in hemeralopia symptomatica nervorum ciliarium systema corripi per consensum cum nervorum vegetativorum systemate, utpote quod totum corpus spectans primum laboraret; quare nervorum ciliarium systema est, quod primo loco, retina vero, quod altero loco laborat. In idiopathica autem hemeralopia, potentiis nocentibus maxime effecta, quippe quae in oculum, speciatim igitur in retinam, vim exserunt, retina prius quam nervorum ciliarium systema videtur correpta. Jam vero, ut paucis complectar, hemeralopiae natura posita est in universum in diminuta retinae et in adaucta systematis nervorum ciliarium efficacitate, ea quidem lege, ut in hemeralopia symptomatica systematis nervorum ciliarium vis prius sit provocata quam retinae imminuta; in idiopathica vero retinae efficacitas antea sit fracta quam systematis nervorum ciliarium aucta. Initium vero coecitatis quod attinet in hemeralopiae genere, quod amaurosin periodicam s. hemeralopiam veram diximus, nocte ingruente efficitur, in eo vero, quod amblyopiam amauroticam s. hemeralopiam crepuscularem vocamus, lucis defectu. Sed pauca insuper addam, de nyctalopia, morbo scilicet hemeralopiae admodum simili et eo tantum ab hoc diverso, quod alio et inverso tempore incipiat coecitas. Hinc vero patet, huic ipsi morbo similem inesse naturam, quam hemeralopiae, quae in eo est posita, ut polaritate retinae et systematis ciliaris inversa, retinae vis irritabilior hujus vigore praevaleat. Visus igitur deficit in nyctalopia, quod dies in retinam sensibiliorem nimiam vim exerceat, quare visus imminuitur; nox vero debilitatam systematis nervorum ciliarium vim adaugeat, et hoc effecit, ut polaris actio justam normam redigatur, et melior hoc ipso tempore sit videndi facultas.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
