Latin
SECTIO TERTIA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 199
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO TERTIA. De hemeralopiae prognosi. De hemeralopiae exitu in universum. Usu saepius comprobatum est medicis, fieri nonnunquam, ut sponte sanetur hemeralopia, et symptomatica quidem, dum morbus ad totum corpus pertinens, natura adjuvante, secretionibus per aliquod tempus suppressis in integrum restitutis finitur; idiopathica vero, dum pathologicae Testes hujus rei in promtu sunt: oriantur secretiones. Bampfield (l. c.) ,qui deleto scorbuto plus quam dimidium eorum, qui hemeralopia scorbutica vexati fuerint, ea liberatos esse narrat; Scarpa (l. c. )cum iis consentiens, qui hemeralopiam ex digestionis vitiis profectam, spontaneo vomitu et diarrhoea succedente extingui putant, casum proferens a Pye 1) observatum, in quo hemeralopia diarrhoea sponte accedente evanuit; Forbes2), qui praecedente epiphora hemeralopiam cessisse affirmat. His denique addit Bampfield, saepius accidisse, ut, orto exanthemate, ulcere vel abscessu caput vel faciem occupante, hemeralopia sanaretur. Hae conditiones si quando existant, morbus eaMedical observations and inquiries. Vol. I. Observations on tropical Nyctalopia, Edinburgh medical and surgical Journal. Nr. 28. p. 417.