# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 201-2

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/201-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/201-2

SECTIO QUARTA. De hemeralopiae cura. De cura in universum. In curanda hemeralopia, cum diversi medici indicationum quippe, quae certa quaedam debebant constituere remedia, ignari, iis tantum uti solerent, quae experientia viderentur comprobata, diversa ut rata haberetur curandi ratio, non est, quod miremur. Sed tanto saepius in his constituendis decepti sunt, quanto facilius potuit fieri, ut, natura opitulante, remedia nonnulla eaque probata, alia rei conditione irrita redderentur, plura prospero eventu adhibita, tempore potissimum morbi endemii, specifica putarentur. Jam vero hac ratione cum factum est, ut quaedam remedia, dibzy G Google quoties in hoc vel illo hemeralopiae genere, prouti praesto erat, adhibita sanandi vim probassent, huc vel illuc recenserentur; equidem ita rem instituere consultius putabam, omnia, quae curandi rationem spectant, tam accurate, quantum fieri poterat, et colligere et ordine quodam expedito digerere. Opus enim est in curanda hemeralopia, ut videamus, num idiopathica an symptomatica sit; qua re explorata intelligi potest, num aut localis, i. e.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
