# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 201

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, SECTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/201

Multum enim non solum ad hanc rem sustinendam comprobandamque facit, quod ducenti aegroti, quos curabat Bampfield, in integrum redirent statum, simulac regiones tropicas, in quibus versabantur, deseruissent; sed etiam quod haec ipsa experientia stabiliatur iis, quae Fournier et Scarpa observaverint in hemeralopia digestionis vitiis nata. Sin vero evitari non possunt, quae totum corpus male afficiunt, loci potissimum insalubritas, facile fit, id quod experientia testatur, ut hemeralopia, inprimis scorbutica, redeat. Congenita quoties est hemeralopia, ad mortem usque constare experientia quidem edocti scimus, neque tamen eum gradum excedere, quem semel consecuta sit, nisi forte noxiae accedant, quae oculorum aciem imminuant. Remedia, si quae adhiberentur, omni eventu destituta erant. Priusquam autem plena capiat oculos coecitas, sex usque ad duodecim menses in universum praeterlabi solent. Naturae ope si sanatur morbus, praeterit duarum hebdomadum usque ad sex mensium spatium; remedia vero si exhibentur, intra quatuordecim dies jamjam extinctus esse potest morbus.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
