# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 203

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/203

Saepissime vero, quod Bampfield observavit, remoto nempe hac ratione scorbuto, fit etiam, ut recedat quidem hemeralopia vel nullo remedio locali adhibito, redeat vero saepius, nisi evitare queat aeger causas scorbutum progignentes. Praeter haec vero remedia, quae modo attuli, adhibenda etiam sunt acida, remedia adstringentia atque tonica, quorum iis, quae ultimum tenent locum, per aliquod tempus uti debemus, cum universalis saepe totius corporis infirmitas remaneat. Hemeralopiam porro cum vitiis digestionis conjunctam quod attinet, attendamus necesse est, qualis sit illorum conditio. Quodsi enim res in primis viis corruptae adsint, emeticum adhibendum est, vel forsan tartarus stibiatus, Scarpa quidem praecipiente, in dosi refracta, tum vomitus identidem efficiatur; porro remedia resolventia, inprimis sales neutrales et in fine curationis tonica. Sed cum his vitiis quoties sanguinis congestiones conjunctae sunt, ratione quippe habita naturae, qualis obtinet aegrum, sanguis mittendus est. Deinde emeticum, pediluvia et manuluvia, sinapismi, potus aperientes et refrigerantes. Quoties autem hemeralopia cum helminthiasi complicata est, experienda sunt remedia anthelminthica, Quando denique accidit, ut cum sanguinis congestionibus iisque ex suppressis catameniis et haemorrhoidibus enatis copulata sit hemeralopia, id tentandum maxime est, ut haec profluvia remediorum derivantium ope revocemus, uti et alias ejusmodi normales atque habituales secretiones remediorum maxime sudoriferorum usu. De propria hemeralopiae cura. In cura, quae speciatim eo spectat, ut oculorum vitium tollatur, in usu sunt remedia, quae maxime in nervos excitandos vim exserere solent, ita quidem, ut aut oculos ipsos aut nervos, per consensum cum oculorum nervis connexos, commoveant. Ita e. g. cum ammonio vaporantur oculi, tum styracis, coffeae tostae, succini aliarumque substantiarum vapore, quae rubedinem conjunctivae oculi et stillicidium efficiunt, vim quippe in nervorum tantum et conjunctivae et glandulae lacrymalis ramificationes exserentia; adhibentur porro sternutatoria et sialagoga, v. c.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
