Latin
SECTIO QUARTA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 205
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus, intra quod perficiatur cura, quatuordecim dierum spatium complecti perhibet. Praeter hanc vero curandi rationem nullo omnino alio usus est remedio. Dehortatur ceterum a vesicatoriorum usu, quoties simul cum hemeralopia scorbutus adsit, quoniam ita facile accidere potest, ut ulcera scorbutica progignantur. Hujus vero ipsius curandi rationis satis prospero eventu adhibitae causa inde petenda esse videtur, quod arctius conjuncti sint ramus malaris et ramus lacrymalis rami ophthalmici nervi trigemini. De remediis vulgo plerumque usitatis. Pertinet huc potissimum hepatis a variis animalibus desumti usus, quod ita usurpare solent, ut vel coctum edant, vel vaporem ab eo fusum oculis imittant, vel ut portiones ejus abscissas oculis imponant. De his jam Celsus 1) ita statuit: sed sic, inquit, laborantes inungi oportet sanie jecinoris, maxime hircini, sin minus caprini, ubi id assum coquitur, excepta: atque edi quoque ipsum jecur debet. Ita anno 1787 Argentorati magno militum numero vapore hepatis a bovibus desumti restitutus est visus 2) et Dupont (I. c. )se ducentos et quinquaginta milites hepatis modo laudati usu sanasse perhibet. Bonti 3) commendat hepar piscis, quem Lamia appellant, et Russiae incolae in usu habent porcorum et gallorum jecur, et in China prae omnibus remediis in usu est hepatis usus. Saepenumero autem medici, qui et hunc hepatis usum collaudant, alia insuper adhibuerunt remedia, et plures, uti Scarpa et A. Corn. Celsi de medicina Lib. VI. Cap. VI. ,38. C. H. Weller Krankheiten des menschlichen Auges. Berl. 3) Bampfield. I. c. 206 HENR. CHR. ED. RICHTER DE HEMERALOPIA.