Latin
51
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 51
Unproofread scanNot analysed yet
nomen Demiani: cum enim is uxoris illius effigiem depinxisset, Unzer fassus, se de coloribus judicare non posse, totam rem ei aperuit. –Aliquanto minus rari sunt homines, qui colores imperfecte internoscunt, alteros distinguentes, alteros non item. Notandum est, ut quod pro ratione nostra facit, illos omnes circa rubrum viridemque colorem maxime laborare, propter causam superius allatam. Colorum physiologicorum interpretationis, quae hucusque obtinuit, refutatio. Scherffer, Jesuita, phaenomenon colorum physiologicorum rationi Newtonianae accommodare studuit 1), commento sat vafre excogitato, eamque ob rem ab omnibus Newtoni sectatoribus sedulo celebrate, repetito et exornato. Aiunt nimirum, oculum continuato aliquamdiu coloris alicujus intuitu adeo defatigari, ut istius coloris, sive quod apud istos idem valet, istius luminis homogenei, sensum plane amittat; quamobrem, si exinde in superficiem albam adspectus convertatur, tunc reliqua tantummodo lumina homogenea, illo scilicet eliminato, oculum afficere, e quorum mixtura physiologicus color jam conspectus existat: sin autem in colorem alium, eumque compositum, et cujus compositi pars sit ille initio adspectus color, acies convertatur, tunc apparere eum colorem, qui, subtracto isto, qui primum retinam defatigaverat, reliquus foret. Inconsideratam hanc explicationem si indefesse crepitant compendiorum, quae vocantur, scriptores, qui ea, quam de Goethio tulerunt, sententia judicii sui specimen dederunt, vel etiam ii, qui luminis, moleculas, easque rubras, virides ete. earumque adeo axes et latera nobis narrare non verentur; nihil est 1). Carolus Scherffer, de coloribus accidentalibus. 1761. Carl Scherffer, Abhandi. von den zufälligen Farben quod miremur: at piget me referre, etiam virum quam maxime egregium, Cuvierum dico, in praeclara sua Anatome comparata (Lect. 12) ista exposuisse.