# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 60

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, SCLERONYXIDIS SEQUELIS EARUMQUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/60

Quibus ita loquentibus Horatii versus merito convenit: Cur nescire pudentes prave quam discere malunt? Antea discant oportet, quid operatio requirat, et sibi comparent dexteritatem motibus peragendis necessariam. Quid ineptius autem, quam ob solam novitatem reliquas methodos despicari? At ita ferunt humanorum inventorum, utut utilium, communia fata, ut in hostes incidant: qui sui tenaces, ne ultra mentis fatigetur vis, horum novitatem pro crimine ducunt. Interest autem ophthalmici quaestio quam maxime: quid operationibus, nunc una methodo adhibita, nunc altera, subsequum sit, aut quae incendatur reactio in vitali oculorum processu, vulneris ope excitata? Quaestionem hanc, quoad contingentia post keratotomiam, fuse ornateque occupavit hujus operationis defensor cl. Beer prof. Vienn. in libr. II. de Ophthalmonosologia: cujus de contingentibus in cataractae eductione hypotyposis ita multa complectitur, ut fors inde chirurgi meticulosi libenter abstineant. Eventus vero, qui keratonyxidem spectant, potiori ex parte delineavit H. Br. Schindler 1), et recentioribus fasciculis Diarii chirurgici atque in Ephemeridibus medico-chirurgicis Oenipontanis Langenbeck.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
