# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 62

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, SCLERONYXIDIS SEQUELIS EARUMQUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/62

Plura etiam de sequelis post lentis reclinationem capsulaeque lacerationem, scleronyxidis ope institutam, animadversa fuere seriori tempore, nec non accurate descripta a Bartischio, recentiori aevo a Saint-Yves, Maitre-Jean aliisque Gallis, atque ab Italo Billio. At de illis, quibus cum satis suppeditari possit infaustis exitibus hujusce methodi, adhuc plura desiderantur. Quin et hoc aevo talia saepe occurrunt, post hanc operationem, ut vel experientissimi viri ferantur incerti. Meminisse sufficiat hic loci, quanta sit difficultas, ut exitus caveantur iritidis chronicae: ut nevralgia supraorbitalis leniatur, quae frequenter occursat ad lectum aegrorum. Multa mihi suppetunt autem, quae post seleronyxidem observare potui in Instituto clinico sub suspiciis spectatissimi prof. Flareri, quaeque vel ob symptomatum pertinaciam, vel ob iamatologicam methodum felici omine adhibitam, a rebus ophthalmici aliena esse non puto. Ophthalmorrhagia. Cum mechanico modo laeduntur organa, effusio sanguinis necessario consequitur; unde vulnera chorioideae, utpote infinito vasculorum numero divitis, videretur larga haemorrhagia stipata esse debere. At hoc non accidit, dummodo punctum incisionis juxta artis regulas eligitur, vel cataractam alterum vitium non comitetur. Ratio latet cum in anatomica structura partium, tum in earum situ. Acus enim nequaquam laedit vascula arcuatim et multipliciter confluentia, quibus pertexitur superficies sinuosa ciliaris cor1) Commentatio ophth. de iritide chron. ex ceratonyxide suborta. poris: sed punctum invadit tantum, in quo decurrunt arteriolarum surculi, via prope recta, versus processus ciliares, usque ad meatum pupillae, uti videre est in injectione microscopica, quae repraesentatur in tabula VI. fig. I. classic. op. Sömmerringii, de anatome oculi humani 1).

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
