Latin
SCLERONYXIDIS SEQUELIS EARUMQUE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 67
Unproofread scanNot analysed yet
Porro hanc methodum therapeutioogle cam experimentis numerosissimis atque rationi suffultam, aptissimam omnium esse credo ad funestos iritidis exitus praecavendos: quam utilitatem saepe defendit etiam in individuis cachexia laborantibus, vel specifico morbo detentis, Venae sectionum parsimonia et opinio falsa, quod ingruentes post operationem dolores arthriticam semper indolem agnoscerent, complurium profecto gravissimorumque dolorum et visionis ipsius jacturae iis, quos cataracta habuerat, infanda fuit origo. Haud aliter eventurum iis, qui Schiantarelli praeceptis fidem habentes, pro cura oculi post operationem pulvillis utuntur imbutis tincturae thebaicae solutione, vel ad praecavendam, vel ad vim leniendam dolorum, qui juxta ejus sententiam futurae inflammationis prophasin constituunt 1). Quisquis is fuerit, singulares mehercule ideas videtur excolere circa nosogeniam in genere, et inflammationem praesertim, qui cum illo sentiat, dolorem progignere inflammationem. Nam, sicuti in reliquis corporis partibus, saepius in oculo post scleronyxidem dolores debacchantur teterrimi, quin tamen e dolore phlogosis evolvatur. Aut si quid etiam post menses observare licuit, levissima tantum conjunctivae fuit et scleroticae iritatio, quae tamen longe aberat ab inflammationis potentia. Usus tincturae thebaicae post operationem, scopo dolores averruncandi, non futilis modo, sed noxius esse liquet ex eo, quod difficulter praecaveri possit, ne aliquae solutionis guttulae, per rimam plicae cutaneae usque ad conjunctivam deveniant. Quod si contingat, tum illarum praesentia, tum laesio ipsa mechanica irritationem parit, saepenumero inflammationem. Ceterum si remediis expositis nequaquam morbus contineatur, iritis acuta omnes tunicas adoritur oculi, laevisque in casibus, uti in chemosi, bulbi fit suppuratio, vel hypopion, vel pupillae conclusio, vel secretio plasticae lymphae, aut coecitas ipsa. 1) Schiantarelli sull ago da cateratta, e sul metodo di cura da usarsi dopo l’operatione. Brescia. Symptomata iritidis chronicae. Iritis jam non semper praecipitem tenet decursum, imo plerumque longum ab operatione post tempus evolvitur.