Latin
SCLERONYXIDIS SEQUELIS EARUMQUE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 73
Unproofread scanNot analysed yet
Altaris incola, prope Savonam, ab ineunte adoleacentia vitrarii opificio addictus, et lyaei strenuus potator, annorum sexaginta ortus salutaverat. Kalendis martiis an1822 clinicen petiit, ut curaretur morbo oculorum, qui multis jampridem mensibus densa caligine terti, sensim sensimque visu absque dolore decedente, officiorum exercitium denegaverant. Dignovimus binas cataractas, in utrisque oculis lenticulares atque subduras, utrinque pariter comitatas ophthalmia chronica catarrbali. Oculi autem reconditi nimis erant in orbita. Nil, praeter haec, mali topice σθει. στ τ᾽ γ γ in vel universim patebat. Bulborum ima retractio, nec non individui vulnerabilitas summa, tum cataractae manea durities, id omne methodum postulabat offensione magis expertem. His de rationibus, scleronyxidi curam mandavit Flarer, cui tamen illam ophthalmiae praemittendam adstringentium auxilio consuluit. Die 7. martii, oculus laevus sic evaserat, ut sineret tuto fieri reclinationem. Centrum igitur lentis depressit motu brevi, post quem operatione confecta illico aeger se vidisse confessus sat. IIII Vespere cum incusaret ingratum leniter sensum in oculo, qui operationem tulerat, quique rorem abunde stillabat, tum pulsus micarent frequentiores et pleni; venam secare jussimus ad libram, atque haec intus propinavimus: Rec. Emuls. g. arab. unc. octo add. solv. Extract. hyoscyam. gran. sex. Nitr. puriss. scrup. Cap. cochl. in die. Diaetam tenuem. Primis 4 diebus iterum necessitas exstitit trium venae sectionum, et 12 hirudinum pone aures. Frictiones praeterea institutae sunt in viciniis oculi ex extracto belladonnae: intus et pulveres calomelanos gran. iij. ,et jalap. gran. XV. ad alvum aperiendam simulque humores diducendos. Post haec dolores abierunt; constitit febris; alvus obediens facta, pulsusque molles atque compositi. Die Sto diaetam annuimus minus tenuem: et pestero die stragulis eripuit sese ab omni aegritudine incolumem. Oculo inspecto centrum vidimus lentis cubere depressum et meatum pupillae liberum, circa circum tamen aliquas particulas lentis haerere absorptioni commissas. Iterum aeger, quae ferebantur, objecta noverat. Usque ad diem 19. nil praeter emulsionem et lucem moderatam usi sumus. Et cum jam visus rectius pergeret, diaetam concessimus lautiorem.