Latin
SCLERONYXIDIS SEQUELIS EARUMQUE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 75
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid tamen erat constantis, in eo videbatur, quod supercilio insidentes, quidquid in orbita vel extra foret, illi parcebant. Majoris inde aut minoris unum inter et alterum temporis intereuntis ratio ex eo concipitur, si consideremus, energiam nervosam varios agnoscere quantitatis gradus: qui, si propter dolores imminuantur, vel prope exhauriantur, eo temporis egent, quoad substantia nervea restituta ipsi quoque restituantur. Patet hinc, cur accessus doloris, quo fortior fuerit, antequam redeat, intervallum temporis majus intercedat ocortet. Quo dolores secederent, nil intentatum ars nostra reliquit. Inprimis hirudines; dein frictiones ex unguento neapolitano opio condito; pilulae, ut antea, narcoticae resolventes; item, ad pupillae laxitatem comparandam, extractum belladonnae, usu venerunt. Ab his formulis nunquam recessimas usque ad diem tertium Aprilis, interea dum dolorifici accessus incondite omni die redibant. Quid plura? asam foetidam, nuptam hyoscyamo et calomelano; sub vesperas haustum ipsum narcoticum, usque in diem ISvum Aprilis, tentavimus: at sine emolumento. Tandem, incassum tet remediorum actionem experti, ferrum carbonicum perielitari concilium cepimus: utpote quod in nevralgia faciali valde ab Hutchinsono commendatum. Quid quod, comparatione habita, illi dolores huc referri posse videbantur? Omnibus ergo suspensis, formulam hanc exaravimus: Rec. Ferr. carbon. scrup. duos. Sacchar. alb. drachm. piciei l. duas. Divid in part. asqu. N. sex. Cap. in die. Die 20. 21. Protinus, usu ferri carbonici, dolores quoad vim et quoad accessuum frequentiam mitigari, oculique facultatem in dies altiorem fieri animadvertimus; pulvere autem continuato, usque ad kalendas Maii, auctoque ad quatuor drachmas de die, pedetentim fatiscerant omnes molestiae, Virus etiam pulchritudinem tantam attigit, ut aegrotus fateretur ultro, vel ante cataractae evolutionem nunquam se vidisse melius. Qui rerum ordo plane felix sub usu ferri assiduo, usque ad abitum aegri constanter perrexit. Eadem methodo et alter operationem sustulit oculus, die Maii 15to, cumque dolores praecaverentur eadem dose ferri carbonici, ne ullum quidem expertus est. Tandem laetus votique compos, die IOmo Junii, cum ex utroque lumine objecta manifeste discerneret, parvulos lares revisit. Historia secunda. Captum eo tempore emolumentum in Prosp. Bertoluzzi, contra nevralgiam supraorbitalem, eo nos hortabatur, ut carb. ferri in quadam Margaritha Maxa Ticinensi rursus experiremur. Isthaec enim e clinico instituto jampridem a septimanis discesserat, quo, die 15to nov. an. 1822.