Latin
SCLERONYXIDIS SEQUELIS EARUMQUE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 77
Unproofread scanNot analysed yet
Post haec eo evasit aegra, ut 6to die ab operatione sine ullo discrimine posset se ligaturis solvere, deque operationis exitu certior fieri. Tunc visus apparuit integer, at lucis actioni sensilis adeo, ut minimis radiis perstringeretur. Visionis negotium optime pergebat: hinc sensim recessimus a remediis, et praeprimis a pilulis, quia unicum granum calomelanos hydrargyrosin civerat. Die 26to nov. ruptis moris mulier indulsit deambulationi libere per xenodochium. At inepta libido huc illuc oculos agendi, cum nisu lustrandi clarius objecta, recentem posuit irritationem, facile tamen ab hirudinibus superandam. Hoc pacto, incolumis aegra usque ad diem secundum decembris evasit. –Quo tempore, spastica algemata eorum ad instar, quae in historia prima prolata sunt, insurrexere. Ecquid de causa conjici potest? malacia tempestatis humida et frigida fors huc contulerit ad nevralgiam supraorbitalem in subjecto debili et arthritico progignendam. Princeps eorum sedes in supercilio; quamquam vero in oculum ejusdemque lateris narem nec non ad occiput usque saevirent, hoc sibi certum habebant, quod primi accessus tumido oculi colliculo dominarentur semper. Instrumenti ad instar pungentis et dilaniantis dolores radiatim e supercilii centro se conserebant. Quorum adventu, libenter aegra instinctuali mori indulgens palmas in caput conjiciebat, arcte premendo, ingemebatque, et distorquens sese, cervicem quassabat, et pede terram tundebat. Pseudokinesiis et delirio quoque corripiebatur. Oculus lacrymarum urentium perenne flumen erat: lucem quamquam modicam oderat ipsasque dapes; dulcem e contra soporem gliscebat, qui procul ab oculo immaniter lacerato heu! semper avolabat. His ultimo hysteriasis sociabat sese, ut scena varia fieret et magis ingrata. Fatiscebant autem pedetentim algemata, eo prope modo, quo solent indibzy G Goog duciae primi procellarum impetus.