# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 81

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/81

Ibi chorioidea juxta sedem staphylomatis varicosa nimis est inventa et scleroticae invicem cohaerens, a qua tamen lenissima vi adhibita separari poterat. Haec autem tunica fibrosa visa est exulcerata et arrosa usque ad extimam laminam tenuissimam, quae tuberculi culmen obducebat. Hujusmodi sunt phaenomena, quae staphyloma scleroticae partiale perfecte evolutum comitantur. Si vero morbus in incunabulis versaretur, praesertim ubi pendeat ex traumatica laesione, libentius mihi arrideret opinio de aliqua lymphae plasticae collectione inter geminas membranas inflammatas, utpote causa protuberantiae albugineae partialis. Brofecto hoc confirmari sentio ex peculiari facto a memet ipso pertractato in instituto clinico praestante it citiri.iiiii VIII cl. Flarero. Die Amo Decembris a, 1822. scleronyxide instituta in laevo oculo Antonii Abbiati, viri cachectici, annorum 35, qui per totum vitae suae curriculum morborum complurium venenum expertus erat in reproductivo systemate, uti scrofulam, luam veneris impetiginesque innumeras: post nycthemerum ab operatione inflammatio orta est, energiae minus infensa quam diuturnitatis ratione, quae spatio 15 dierum septem venae sectiones latque per vices hirudines expostulavit. Cum hujus temporis fluxu et superstite adhuc inflammationis scintillula, ecce pustula quaedam, incisionis puncto respondens, visa est, cujus volume ad granum oryzae accodebet, albicano, sine dolore, quocumiutidoti su que oculus se converteret. Suppuratio vulneris. Paulo post novimus, pustulam hanc collectionem sistere plasticae lymphae, ob processum suppurationis juxta vulneris centrum: id quod rarissimam omnium constituit scleronyxidis sequelam. Nil praeter methodum antiphlogisticam suppurationi huic objicere, ut antea, sategimus. Post ubi pustula rupta est, diuque gecretio lymphae obtinuit, pedetentim illa recessit, atque ejus loco sclerotica edidit se in tumorem parvulum, conicum, circumscriptum. Symptomata externa gradatim decessionem petebant, interim dum illa evolvebantur in chorioidea chroRADII script. ophthalm. min. III. nicas inflammationis. Iris nequaquam consentiebat, nec ulla iritidis signa, nec ulli phlogosces exitus aderant. E contra vero illa exstabant, quae procul dubio de inflammatione chorioideae fidem faciebant: tum propter iridis distractionem, erga incisionis punctum, tum ob adhaesiones, quae juxta locum vulnusculi, ope lymphae secretae, unde et ovata pupilla erat, radiculas miserant.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
