Latin
82
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 82
Unproofread scanNot analysed yet
Conjunctivitide tandem omni sublata, sclerotica eo loci tumidula coeruleum sibi comparavit colorem, nonnullaque vascula varicosa serpebant ab angulo externo ad verticem staphylomatis. Viginti dierum spatio, calomelane adhibito atque extracto hyoscyami, secessit lympha, absque topicis adminiculis; haud secus festinabat cataractae absorptio; et pedetentim pupilla rotunda est facta et visus aegri perfectior. Quem igitur nuncupem morbum, de quo sermo est? quam nominem hanc protubeo rantiam, antica bulbi superficie circumscriptam, ob incisionis punctum, nisi partialis soleroticae staphylomatis nomine? Dubium tamen restat, in quonam posita sit causa propior, aut in quo noumenon istius phaenomeni? Hercle hic loci scleroticam vel tenuatam morbose fuisse vel intus exesam neutrum sentio. At, quod mihi ad veritatem videtur magis accedere, puto, staphyloma hoc a conflatione lymphae plasticae dependere, quae, praevia ob suppurationem mediocri sclereticae laxitate, et impellentium humorum vi suffragante, parietes ejus distendebat. Sin minus hoc concedatur, qua secus ratione abitus morbi improvisus, ex eorum remediorum usu, quae vim lymphaticorum exstimulant, explanabitur? ασι. τῇ νοῦ τοῦ τε τὴν πύριον γὰρ τῇ ν Em. 6. B. F. 8. ALPIN MITI Vomitum, ut scleronyxidis sequelam, omnium temporum ophthalmiatri observationibus complexi sunt, quemadmodum patet ex dictis Boyeri 1): „Tous les auteurs, qui τον ἐσ 1) Boyer, Traite des maladies chirurgicales T. V. p. 687. ont cerit sur la cataraete avant Pepoque, où on a commence à faire l’extraction, parient des vomissemens comme dun phenomene, qui se presentoit souvent pendant Poperation ou immediatement apres. Hujus phaenomeni explanationem scholae universim quaerunt in vulneratione retinae aut nervorum ciliarium. Quarum profecto sententiarum neutri mens acquiescit.