# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 83

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/83

Cur enim simplex vulnusculum, sine contusione, vel succussione, vel compressione, emesin ciere valet? Non mihi suppetunt observationes, quandonam, ex simplicissimo cujuscunque nervi in ambitu corporis vulnere, vomitus oriretur, nec me docet anatome immediatum aliquem nexum stomachum inter ac retinam. At morbosa haec relatio innititur, ajunt, consensui nervorum ciliarium. Tametsi constet anatomicum vinculum, quod ventriculus init cum nervis ciliaribus, corrueret tamen ea sententia, nisi probatur, simplicem horum nervorum vulnerationem vomitus prophasin constituere. Quam primum autem saucientur nervi, praesertim longi ciliares, protinus aliqua pupillae motamorphosis eventura. Porro, phaenomenon illud constanter cernimus post punctionem, vel sectionem, vel commotionem alicujus nervi ciliaris, ovatam pupillam fieri, iridisque alionam versionem versus incitionis punctum. Permanet autem ovata, si adversum nervi desecentur; est vero fugax, si nervi simpliciter succutiantur. Quin imo? plures exstant observutiones, quibus constat, nonnulla in retinam vulnera, trium et dimidiae linearum intervallo procul a cornea, qua soleroticae nectitur, illata forte fuisse, nec ullam emesin tamen neque amaurosin secutam 1) Praeteren Bowen medicus Edinburgensis centum septuaginta et ultra operationes se instituisse testatur, immisisseque acum comulto eribus circiter lineis et dimidia procul a cornea, eo sine, ut tutius capsulam posteriorem diffinderet; quin tamen vel emeris vel coecitas postveniret. Iuxta observatus praeclarissimi professoris 117 * 3111. erituit. is si 1) Graefe und Walther, Joumal der Chirurgie. Band 3. Scarpa1). „Si risvegliano queste affexioni nervose, segnatamente il vomito, emicrania gagliarda, tremore e freddo per tutto il corpo, nelle persone dotate di squisita generale sensibilita, negli ipocondriaci, nelle donne isteriche.“ Multone robore viris, firmissimaque constitutione praeditis omnino parcunt? Quid quod si causa ab laesione nervorum aut retinae proficisceretur, id profecto occurrere videremus. Ego vero memini ex prof.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
