Latin
84
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 84
Unproofread scanNot analysed yet
Flareri praelectionibus, viri cujusdam fortissimi, qui dum iridectomiam, eodem praestante, sustineret, sub caesione iridis, improviso et universali, tremore correptus, totius systematis nervosi perturbationem gutturisque constrictionem perpessus est. Comparari tamen nequit nervorum ciliarium, quae iridi praesunt, laesionis quantitas sub iridectomiae operatione, cum illo fortuito nervorum vulnusculo a scleronyxide inflicto. Ae, ut de illis, quae vidi egomet, loquar: operationibus cataractae etsi quinquaginta circiter interfuerim, scleronyxidis methodo institutis, vix una vice et altera se obtulisse vomitum declare. Vir quidam post scleronyxidem, qui cum nitro et hyoscyamo emulsionem absumpserat, vomitum passus est, ultroque hic constitit, quam primum aeger medicaminis usui valedixit. –Omnes autem, quas dixi, operationes ope acus rectae institutae fuere. Fors instrumenti immissio ob figuram facilior rarique motus in oculo, vel et minima pressio super ipsum, propterea quod acua est tenuissima, immunitatis hujus rationem offerre satis videntur. Imo rem ita se habere, gigni memphi ex sola pressione, usuque acus in ocula diuturno, sequente facto colligitur. Homo, qui cataracta laborabat subdura, accubuit subsellio operationis. Memini vero, ut ille sese, ad operationes ferendas, animum gerere fortem interritumque praedicaret. At ubi tempus adfuit, illico et musculum orbicularem, contrahere fortiter, oculumque sursum occulere, et spiritum crebrum et sonorum ducere coepit, ac si de kephalotomia κα τ τῇ ν 1) Ant. Scarpa, Trattato delle principali malattie degli occhi. Pavia 1816. Vol. II. pag. ageretur, ut nemo pejus. Et tamen per deos! se impavidum esse autumabat.