# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 85

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/85

Flarer ut primum occasio fuit, ferrum indidit oculo dextero, jamque motus reclinationis, cum lens duriuscula esset, perficere parabat. Tum aeger horrendum in modum, palpebris semiclausis, rursus bulbum attollere, nunc superiora nunc interiora versus abdere, et urgere, iterumque fieri inquietus, ut cacodaemon. Ideo omisso reclinationis consilio, quia necessarii motus impediebantur, capsulam scindere, et lentem, qua fieri poterat, dissecare occepit. Nec interea sine difficultate; nam, quod precibus longo post tempore non impetraverat, ut cornea pateret, consulto operator modica acus pressione super tunicas bulbi, bis effecisse fatetur. Vespere vomitus subsecutus est, qui denuo rediit in noctem. Post ubi relictis stragulis oculum aeger inspiciendum obtulit, pupilla profecto regularis et latiuscula et normali situ composita visa est. Jam nunc vides, neque punctiunculam, neque lacerationem, neque caesionem, neque vulnus nervulorum; sed pressionem, contusionem, succussionem instrumentique mansionem in oculo necessario diutinam pro causa vomitus jure meritoque recenseri debere. Nihilominus aeger, narcoticorum atque antiphlogisticorum ope composuit vomitum, inflammationemque averruncavit, et absorptione cataractae ineunte visum recepit. Quoad curam omni aevo remedia proposita sunt, quae compescere valent incitabilitatem nervorum adauctam, opium praeprimis. Quodsi emesis eodemque tempore iritidis concurrant symptomata, tunc methodus antisthenica principem locum defendet. Si vero mobilitas nervosa simplex, usum internum opii externumque medici omnes concelebrant. Opio nil praestabilius aut promtius esse credit idem exper. Scarpa, qui, ut hoc componatur nervorum dissidium, clysterem suadet ex unc. octo decoct. chamomill. et duobus gran. opii, cum, si committitur ventriculo, illico rejicitur. VI. Saburra gastrica.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
