# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 98

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, PROPONENE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/98

Observanda ceterum non infrequens tunicae bulbo adnatae et muciparae palpebrarum suffusio: quam interdum habeas veluti sobolem topicae plethorae nonnullam fortasse cum myopiasi relationem foventis, alias vero causis aliis atque inprimis auxiliantium vitrorum abusui referendam intelligas. Suspicioni de aliquantulo myopiae ex lauta dape transitorio incremento deest observationis suffragium. Aetiologia. Vigentes modo quoad momenta hujusce morbi causalia controversiae, jam obsunt tentamini pathologiae legibus obsecuturo, ut apta eorum in praedisponentia et occasionalia instituatur distinetio. Hoc vero spectato, quod ex eorum quoque natura difficilius memoratae dichotomiae accedant, hanc merito subsidentem fateberis. En interim quae morbi origines inquirenti exhibetur synopsis: 1) Insolitus oculi turgor vitalis cephalicas symphoreses excipiens mox idiopathicas, mox gravitati, puerperio etc. symptomaticas. Momentum celeberrimo Beerio jam dudum recensitum 1). 2) Ingens bulbi ocularis in omnes sensus dimensio. 3) Opposita bulbi conditio. 4) Diametri bulbi antero-posterioris longitudo nimia. 5) Major corneae pellucidae vel convexitas, vel crassities. 6) Exsuperans humor aqueus. 7) Latior pupilla. 8) Exsuperans halitus Morgugnianus. 9) Major lentis vel densitas vel convexitas. 10) Majuscula corporis vitrei recretio aut densior indoles. 11) Laesus nervorum oculo prospicientium dyna. non miamus. Plerisque, quae memoravimus, vitiis talis tribueretur .li 2 a rivitiis utri 1) Lehre von den Augenkrankheiten als Leitfaden etc. Wien u G, o Ἡ σείοις, ἐπείειν. ἐν agendi ratio, quae radiorum oculum trajicientium normales ad retinam relationes infringat. Allatarum causarum pars maxima non refutanda consistit; quibusdam facies est hypothetica; nonnullae autem rejiciendae veniunt. – Prioribus eas fere omnes referas, quae sublatae typicae proportionis inter pellucida media ideam includunt: 4. igitur, 5., 6., 9. et decimae primum duntaxat casum: posterioribus 1. et 8.; ineptiores habeas 2., 3. et 11.; penitus vero abigendum 7. et decimae secundum casum.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
