# Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 99

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3, PROPONENE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/justus-radius/scriptores-ophthalmologici-minores-vol-3/99

Quae physiologicam visionis theoriam regunt principia, eadem sunt, quae illas causas, quas solas objurgandas voluimus, illustrando inserviunt. Contingentia extra hominis oculum phaenomena dioptrica, sive naturae, sive artis soboles sistant, iis semper subjiciuntur, quantitativa quidem ratione, nunquam tamen qualitativa modificanda. Ipse oculi dynamismus nec minimam huc conferre valet modificationem, normalisque visionis mechanismus, presbytia, myopia, nil aliud exhibent quam effectus ipsarum legum diverso tantum adspectu prodeuntium. En earundem potiores: 1) Lucis stamina perpendiculari directione in corpus pellucidum incidentia, vix franguntur, et rectam lineam servant. 2) Radii e tenuiori medio ad densius properuntes franguntur, axinque versus trahuntur, et versa vice. Convexa pellucidorum corporum superficies radios uberius frangit ad axin, atque in focum colligit pone illam cadentem: radiis ipsis dum e foeo egrediuntur, in decusses agendis. 1 iiii 4) Concava ipsorum superficies parallelos dissipat, frangit a centro, divergentes reddit 1). ὶ τε τί. Connubium lucis staminum super retinam ita contingens, ut huic ad amussim eorundem focus allidat, postrema est conditio mechanica, cui perveniat physiologica visionis theo1) Lenhossek, Instit. physiolog. usui acad. adcomm. T. II.

---

Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
