# Saturae 1.1.45-90

Juvenal, Saturae, Book 1, lines 1.1.45-1.1.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/1.1.45

Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,
cum populum gregibus comitum premit hic spoliator
pupilli prostantis et hic damnatus inani
iudicio? quid enim salvis infamia nummis?
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis
iratis, at tu victrix provincia ploras.
Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
haec ego non agitem? sed quid magis Heracleas
aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
et mare percussum puero fabrumque volantem,
cum leno accipiat moechi bona, si capiendi
ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?
cum fas esse putet curam sperare cohortis
qui bona donavit praesepibus et caret omni
maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
Nonne libet medio ceras inplere capaces
quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
et multum referens de Maecenate supino
signator falsi, qui se lautum atque beatum
exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
porrectura viro miscet sitiente rubetam
instituitque rudes melior Lucusta propinquas
per famam et populum nigros efferre maritos,
aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.
criminibus debent hortos praetoria mensas,
argentum vetus et stantem extra pocula caprum,
quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
si natura negat, facit indignatio versum
qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
navigio montem ascendit sortesque poposcit,
paulatimque anima caluerunt mollia saxa
et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas
gaudia discursus, nostri farrago libelli est.
et quando uberior vitiorum copia? quando
maior avaritiae patuit sinus? alea quando
hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
ad casum tabulae, posita sed luditur arca.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
