# Saturae 1.2.1-48

Juvenal, Saturae, Book 1, lines 1.2.1-1.2.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/1.2.1

ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
indocti primum, quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
promittunt atrocem animum, sed podice levi
caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
rarus sermo illis et magna libido tacendi
atque supercilio brevior coma. verius ergo
et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
dat veniam; sed peiores, qui talia verbis
Herculis invadunt et de virtute locuti
clunem agitant, ego te ceventem, Sexte, verebor?
infamis Varillus ait quo deterior te?
loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
quis caelum terris non misceat et mare caelo,
si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
qualis erat nuper tragico pollutus adulter
concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
solveret et patruo similes effunderet offas.
nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
contemnunt Scauros et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis?
atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
quod si vexantur leges ac iura, citari
ante omnes debet Scantinia: respice primum
et scrutare viros; faciunt nam plura, sed illos
defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
magna inter molles concordia, non erit ullum
exemplum in nostro tam detestabile sexu.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
