# Saturae 1.2.143-170

Juvenal, Saturae, Book 1, lines 1.2.143-1.2.170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/1.2.143

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
lustravitque fuga mediam gladiator harenam
et Capitolinis generosior et Marcellis
et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
admoveas cuius tunc munere retia misit.
Esse aliquos manes et subterranea regna
Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,
atque una transire vadum tot milia cumba
nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
sulpura cum taedis et si foret umida laurus,
illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra
litora Iuvernae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus
Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
aspice quid faciant commercia: venerat obses,
hic fiunt homines, nam si mora longior urbem
indulsit pueris, non umquam derit amator,
mittentur bracae cultelli frena flagellum;
sic praetextatos referunt Artaxata mores.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
