# Saturae 1.2.49-92

Juvenal, Saturae, Book 1, lines 1.2.49-1.2.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/1.2.49

Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:
Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
Numquid nos agimus causas, civilia iura
novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:
vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
Penelope melius, levius torquetis Arachne,
horrida quale facit residens in codice paelex,
notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
liberto, dederit vivus cur multa puellae;
dives erit magno quae dormit tertia lecto;
tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
de nobis post haec tristis sententia fertur?
dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
non facient alii, cum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
en habitum quo te leges ac iura ferentem
vulneribus crudis populus modo victor, et illud
montanum positis audiret vulgus aratris.
quid non proclames, in corpore iudicis ista
si videas? quaero an deceant multicia testem,
acer et indomitus libertatisque magister,
Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
et dabit in plures, sicut grex totus in agris
unius scabie cadit et porrigine porci
uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
nemo repente fuit turpissimus, accipient te
paulatim qui longa domi redimicula sumunt
frontibus et toto posuere monilia collo,
atque bonam tenerae placant abdomine porcae
et magno cratere deam; sed more sinistro
exagitata procul non intrat femina limen:
solis ara deae maribus patet, ite profanae,
clamatur, nullo gemit hic tibicina cornu.
talia secreta coluerunt orgia taeda
Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
