Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.2.93-1.2.142
Juvenal, Saturae 1.2.93-142
Not analysed yet
ille supercilium madida fuligine tinctum
obliqua producit acu pingitque trementis
attolens oculos; vitreo bibit ille priapo,
reticulumque comis aura tum ingentibus implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa,
et per Iunonem domini iurante ministro;
ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
armatum, cum iam tolli vexilla iuberet,
res memoranda novis annalibus atque recenti
historia, speculum civilis sarcina belli;
nimirum summi ducis est occidere Galbam
et curare cutem; summi constantia civis
Bebriacis campis spolium adfectare Palati,
et pressum in faciem digitis extendere panem,
quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,
hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
libertas et crine senex fanaticus albo
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
gutturis exemplum conducendusque magister,
quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
more supervacuam cultris abrumpere carnem?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
signatae tabulae, dictum feliciter, ingens
cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
scilicet horreres maioraque monstra putares,
si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
segmenta et longos habitus et flammea sumit
arcano qui sacra ferens nutantia loro
sudavit clupeis ancilibus. o pater urbis,
unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
nec quereris patri? vade ergo et cede severi
iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
fient ista palam, cupient et in acta referri,
interea tormentum ingens nubentibus haeret
quod nequeant parere et partu retinere maritos,
sed melius, quod nil animis in corpora iuris
natura indulget: steriles moriuntur, et illis
turgida non prodest condita pyxide Lyde,
nec prodest agili palmas praebere luperco.