# Saturae 1.3.1-50

Juvenal, Saturae, Book 1, lines 1.3.1-1.3.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/1.3.1

Quamvis digressu veteris confusus amici
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus raeda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam,
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex
(omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor et eiectis mendicat silva Camenis).
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris, quanto praesentius esset
numen aquis, viridi si margine clauderet undas
herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
Hic tunc Vmbricius quando artibus, inquit, ‘honestis
nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
dum nova canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
cedamus patria, vivant Artorius istic
et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
quis facile est aedem conducere flumina portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta,
quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae
munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
cum iubet, occidunt populariter; inde reversi
conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint
quales ex humili magna ad fastigia rerum
extollit quotiens voluit Fortuna iocari?
Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris
nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
aestuat occultis animus semperque tacendis?

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
