Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.3.190-1.3.231
Juvenal, Saturae 1.3.190-231
Not analysed yet
Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam
aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
nos urbem colimus tenui tibicine fultam
magna parte sui; nam sic labentibus obstat
vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,
securos pendente iubet dormire ruina,
vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert
Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae,
lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci nec non et parvulus infra
cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
iamque vetus graecos servabat cista libellos
et divina opici rodebant carmina mures,
nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem
nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
pullati proceres, differt vadimonia praetor,
tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem,
ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,
hic Asianorum vetera ornamenta deorum,
hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
hic modium argenti, meliora ac plura reponit
Persicus, orborum lautissimus et merito iam
suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.
Si potes avelli circensibus, optima Sorae
aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
in tenuis plantas facili diffunditur haustu,
vive bidentis amans et culti vilicus horti,
unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu
unius sese dominum fecisse lacertae.