# Saturae 1.4.103-149

Juvenal, Saturae, Book 1, lines 1.4.103-1.4.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/1.4.103

Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus,
et matutino sudans Crispinus amomo
quantum vix redolent duo funera, saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
qui numquam visae flagrabat amore puellae,
grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
caecus adulator, dirusque a ponte satelles
dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque devexae iactaret basia raedae.
nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
in laevum conversus, at illi dextra iacebat
belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens
omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi.
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
erectas in terga sudes?‘ hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
vicit digna viro sententia, noverat ille
luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet, nulli maior fuit usus edendi
tempestate mea; Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
ostrea callebat primo deprendere morsu,
et semel aspecti litus dicebat echini.
Surgitur et misso proceres exire iubentur
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
traxerat attonitos et festinare coactos
tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris
dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
anxia praecipiti venisset epistula pinna.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
