Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.6.184-2.6.226
Juvenal, Saturae 2.6.184-226
Not analysed yet
Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis,
nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla
formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece,
cum sit turpe magis nostris nescire Latine;
hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas,
hoc cuncta effundunt animi secreta: quid ultra?
concumbunt Graece, dones tamen ista puellis
tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
in vetula: quotiens lascivum intervenit illud
ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis
uteris in turba, quod enim non excitet inguen
vox blanda et nequam? digitos habet, ut tamen omnes
subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
non es amaturus, ducendi nulla videtur
causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
labente officio crudis donanda, nec illud
quod prima pro nocte datur, cum lance beata
Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
est animus, summitte caput cervice parata
ferre iugum, nullam invenies quae parcat amanti:
ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
et spoliis; igitur longe minus utilis illi
uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
nil umquam invita donabis coniuge, vendes
hac opstante nihil, nihil, haec si nolet, emetur.
haec dabit affectus: ille excludatur amicus
iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
testandi cum sit lenonibus atque lanistis
libertas et iuris idem contingat harenae,
non unus tibi rivalis dictabitur heres.
Pone crucem servo. ‘meruit quo crimine servus
supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;
nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.’
‘o demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.’
imperat ergo viro. set mox haec regna relinquit
permutatque domos et flammea conterit, inde
avolat et spreti repetit vestigia lecti;