# Saturae 2.6.270-311

Juvenal, Saturae, Book 2, lines 2.6.270-2.6.311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/2.6.270

tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior,
cum simulat gemitus occulti conscia facti;
aut odit pueros aut ficta paelice plorat,
uberibus semper lacrimis semperque paratis
in statione sua atque expectantibus illam,
quo iubeat manare modo; tu credis amorem,
tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis
exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas,
si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
sed iacet in servi complexibus aut equitis. ‘dic,
dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.’
haeremus. dic ipsa. olim convenerat, inquit,
‘ut faceres tu quod velles, nec non ego possem
indulgere mihi. clames licet et mare caelo
confundas, homo sum.’ nihil est audacius illis
deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
Unde haec monstra tamen vel quo de fonte, requiris?
praestabat castas humilis fortuna Latinas
quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
tecta labor somnique breves et vellere Tusco
vexatae duraeque manus ac proximus urbi
Hannibal et stantes Collina turre mariti,
nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem,
nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
paupertas Romana perit, hinc fluxit ad istos
et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
atque coronatum et petulans madidumque Tarentum
prima peregrinos obscaena pecunia mores
intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
divitiae molles, quid enim Venus ebria curat?
inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit
grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum
ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
I nunc et dubita, qua sorbeat aera sanna
Tullia, quid dicat notae collactea Maurae
Maura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram.
noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
effigiemque deae longis siphonibus implent
inque vices equitant ac Luna teste moventur;

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
