# Saturae 2.6.312-362

Juvenal, Saturae, Book 2, lines 2.6.312-2.6.362. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/2.6.312

inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
coniugis urinam magnos visurus amicos.
Nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
incitat et cornu pariter vinoque feruntur
attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
ille meri veteris per crura madentia torrens!
lenonum ancillas posita Saufeia corona
provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
ac pariter toto repetitus clamor ab antro
iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,
illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
servorum, veniet conductus aquarius; hic si
quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
quo minus imposito clunem summittat asello.
atque utinam ritus veteres et publica saltem
his intacta malis agerentur sacra! sed omnes
noverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penem
maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
intulerit, ubi velari pictura iubetur
quaecumque alterius sexus imitata figuras.
Et quis tune hominum contemptor numinis? aut quis
simpuvium ridere Numae nigrumque catinum
et Vaticano fragiles de monte patellas
ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?
‘’
iamque eadem summis pariter minimisque libido,
nec melior, silicem pedibus quae conterit atrum,
quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
conducit comites sellam cervical amicas
nutricem et flavam cui det mandata puellam,
haec tamen argenti superest quodcumque paterni
levibus athletis et vasa novissima donat;
multis res angusta domi, sed nulla pudorem
paupertatis habet nec se metitur ad illum
quem dedit haec posuitque modum, tamen utile quid sit
prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque
formica tandem quidam expavere magistra:
prodiga non sentit pereuntem femina censum.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
