# Saturae 2.6.363-373

Juvenal, Saturae, Book 2, lines 2.6.363-2.6.373. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/2.6.363

ac velut exhausta redivivus pullulet arca
nummus et e pleno tollatur semper acervo,
non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.
In quacumque domo vivit luditque professus
obscenum, tremula promittit et omnia dextra,
invenies omnis turpes similesque cinaedis.
his violare cibos sacraeque adsistere mensae
permittunt, et vasa iubent frangenda lavari,
cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
in cuius numero longe migrare iubetur
psellus ab Eupholio; quid quod nec retia turpi
iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
munimenta umeri pulsatamque arma tridentem
qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
accipit has animas aliusque in carcere nervos,
sed tibi communem calicem facit uxor et illis,
cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
his languentem animum servant et seria vitae,
his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
semper habenda fides: oculos fuligine pascit
distinctus croceis et reticulatus adulter,
suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
saepius in teneris haerebit dextera lumbis,
hic erit in lecto fortissimus: exuit illic
personam docili Thais saltata Triphallo.
‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
purum te contendo virum, contendo: fateris?
an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi
consilia et veteres quaecumque monetis amici:
pone seram, cohibe. sed quis custodiat ipsos
custodes, qui nunc lascivae furta puellae
hac mercede silent? crimen commune tacetur:
prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor …
Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
oscula delectent et desperatio barbae
et quod abortivo non est opus. illa voluptas
summa tamen, quod iam calida matura iuventa
inguina traduntur medicis, iam pectine nigro;
ergo expectatos ac iussos crescere primum
testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
