# Saturae 2.6.419-466

Juvenal, Saturae, Book 2, lines 2.6.419-2.6.466. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/juvenal/saturae/2.6.419

balnea nocte subit, conchas et castra moveri
nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
callidus et cristae digitos inpressit aliptes
ac summum dominae femur exclamare coegit,
convivae miseri interea somnoque fameque
urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
admotum pedibus, de quo sextarius alter
ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
dum redit et loto terram ferit intestino,
marmoribus rivi properant, aurata Falernum
pelvis olet; nam sic tamquam alta in dolia longus
deciderit serpens, bibit et vomit, ergo maritus
nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit,
laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
committit vates et comparat, inde Maronem
atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
pulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
una laboranti poterit succurrere Lunae,
inponit finem sapiens et rebus honestis;
nam quae docta nimis cupit et facunda videri,
crure tenus medio tunicas succingere debet,
caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
dicendi genus aut curvum sermone rotato
torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,
sed quaedam ex libris et non intellegat, odi
hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem
servata semper lege et ratione loquendi
ignotosque mihi tenet antiquaria versus
nec curanda viris opicae castigat amicae
verba; soloecismum liceat fecisse marito.
Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
cum virides gemmas collo circumdedit et cum
auribus extentis magnos commisit elenchos;
intolerabilis nihil est quam femina dives.
interea foeda aspectu ridendaque multo
pane tumet facies aut pinguia Poppaeana
spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti:
ad moechum lota veniunt cute. quando videri
vult formosa domi? moechis foliata parantur,
his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.

---

Juvenal, Saturae, ed. G. G. Ramsay. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1276/phi001/phi1276.phi001.perseus-lat2.xml.
